Rozmiar: 15909 bajtów

- 28 -

1335. Juni 1.

In nomine domini amen. Noverint universi presencium noticiam habituri, quod nos Nankerus dei et apostolice Sedis providencia Episcopus Wratislauiensis Attendentes devocionem qua dilecte nobis in Christo . . Priorissa et . . Conventus Sanctimonialium Monasterij Sancti Spiritus in Rathibor ordinis Predicatorum nostre diocesis in ipso Cenobio virtutum domino famulantur, Ecclesiam Sancti Spiritus et Sancte Marie Semper virginis in codem Monasterio ad devotam supplicacionem Magnifici Principis domini Lestkonis ducis Rathiboriensis duximus consecrandam. Et quoniam religiosam vitam ducentibus congrua nos oportet consideracione prospicere ne euiusdam necessitatis occasio aut desides faciat vel robur quod absit conversacionis infringat, idco premisso cum nostro Capitulo tractatu diligenti atquc sollempni, quia ipsorum concordi consilio et communi consensu id eligimus, quod Ecclesia nostra seu Mensa Episcopalis ex subscriptis pati non debeat aliquod detrimentum, decimas Campestres in villis videlicet Benchowitz, Sylbirkop (al. Zylbirkop). Suchdol, Coronowacetz, districtus Rathiboriensis, ex quibus nobis hactenus modica utilitas resultabat, eisdem Priorisse et Conventui et in personis carum ipsi earum Monasterio in Rathibor damus, donamus et conferimus in alimoniam Sororum eiusdem Monasterij proprietatis iure perpetuo possidendas, dictas decimas eidem Monasterio presentibus asscribentes, dantesque eisdem Priorisse et Conventui auctoritatem et liberam potestatem apprehen(den)di possessionem decimarum ipsarum necnon utendi et fruendi ipsis sicut eis videbitur expedire, dictosque Priorissam Conventum et Monasterium quantum in nobis est, presentibus constituimus predictarum decimarum legittimos et perpetuos possessores. In quorum testimonium Sigilla, nostrum et Capituli nostri, presentibus sunt appensa. Actum Wratislauie Kalendas Junij in nostro Capitulo generali, Presentibus dominis Henrico de Baruth Preposito, Magistro Goschone Cantore, Walthero Scolastico nostris, Nicolao Preposito et Hermanno de Beczow Decano Sancte Crucis, Magistro Arnoldo de Proczano, Andrea Archidiacono, Johanne Custode Opoliensibus, Henrico Archidiacono Legnicensi, Henrico de Jeschotel, Henrico de Drogus, Magistro Stankone, Symone de Marsow, Magistro Apeczcone officiali, Tyczcone de Panowitz, Tammone Quas, Jacobo advocati de Nyza, Heyncone de Bantz, Ylico de Wansow, Johanne de Ladymiria et alijs quamplurimis dicte nostre ecclesie Wratislauiensis Canonicis, in Capitulo eodem ad sonum Campane congregatis. Datum Sub anno domini Millesimo Trecentesimo Tricesimo Quinto.

Zwei Exemplare, deren eines beschädigt ist, dem andern das Siegel des Bischofs fehlt. Auf dem vor¬handenen bischoflichen Siegel liegt in dem vertieften inneren Räume ein genau eingepasstes Stuck dickes Papier, nach Art der Oblaten-Siegel. Doch mag es wohl nur zum Schutze aufgelegt sein, da das Gepräge darunter sehr scharf ist. In dem einen Exemplar steht Arnoldus de Proczano nach dem Archidiaconus von Liegnitz.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów